Salacia (dea)

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Imago lignea Salaciae ab Denis Parsons e tilia ficta. Sumptu privato ad piscinam.

Salacia (a sal) antiquitus inter Romanos fuit dea maritima, quae et sal et oceanum regebat. Tranquillam serenamque maris naturam imitabatur. Varro ait Salaciam fuisse Neptuni uxorem, quod affirmant Seneca, Augustinus, Servius. Salacia uxori Ποσειδῶνος Ἀμφιτρίτῃ comparatur.

Neptunus Salaciam in matrimonium ducere voluit, sed ea ob reverentiam proco adeo praeclaro et pro virginitate agilis decoraque in Oceano se Atlantico celavit. Lugens Neptunus delphinum ad eam quaerendam misit qui nymphae redire soliumque eius participare suaderet. Salacia Neptuno nubere consensit itaque laetus erat Rex Aequoris exoptato nuntio ut delphinum in aethere affingeret clarum sidus.

Salacia fuisse pulchra nypha credebatur, quae coronam ex alga gerens depingebatur, sedens iuxta Neptunum aut in solio aut in curro concheo acto delphinis, hippocampis, aut aliis bestis huius generis. Saepe aderant quoque Triton Nereidesque. Ceterum stolam regiam induta est capillis retibus ornatis.

Salacia Neptuno tres filios peperit, quorum unus erat Triton, cui corpus biforme erat, forma enim piscis cum pectore et duobus bracchiis et capite hominis coniuncta.

Aulus Gellius (13.23 Noctium Atticarum) fert sacerdotes Romanos invocavisse singulares naturas deorum quorumcumque, "Maia Volcani, Salacia Neptuni, Hora Quirini, Nerio Martis."


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search